Martini Galli chronicon ad fidem codicum denuo recens. J.V. Bandtkie

Front Cover
Sumptibus Regiae Societatis Philomaticae Varsaviensis, 1824 - 407 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 84 - Polonia pateretur, absurdius tamen adhuc et abhominabilius a propriis habitatoribus vexabatur. Nam in dominos servi, contra nobiles liberati se ipsos in dominium extulerunt ... Insuper etiam a fide katholica deviantes, quod sine voce lacrimabili dicere non valemus, adversus episcopos et sacerdotes Dei seditionem inceperunt, eorumque quosdam gladio quasi dignos peremerunt, quosdam vero quasi morte dignos viliori lapidibus obruerunt.
Page 22 - Sed istorum gesta, quorum memoriam oblivio vetustatis abolevit et quos error et ydolatria defedavit, memorare negligamus et ad ea recitanda, que fidelis recordatio2 meminit, istos succincte nominando transeamus.
Page 107 - Non eum recipit velud extraneum vel hospitem, vel par parem recipere quisque solet, sed quasi miles principem, vel dux regem, vel rex imperatorem recipere iure debet.
Page 14 - Nunc ergo sic ordiri materiam incipiamus, ut per radicem ad ramum arboris ascendamus.
Page 58 - Quibus ipse per omnia et in omnibus ita benivolus et obediens existebat, quod si forte aliquis principum contra quemlibet clericorum vel pontificum litigii causam inchoabat, vel si quidquam de rebus ecclesiasticis usurpabat, ipse cunctis manu silencium indicebat et sicut patronus et advocatus pontificum causam et ecclesie defendebat.
Page 233 - Et sicut vitas sanctorum et passiones religiosum est in ecclesiis predicare, ita gloriosum est in scolis vel in palatiis regum ac ducum triumphos vel victorias recitare. Et sicut vite sanctorum vel passiones ad religionem mentes fidelium instruunt in ecclesiis predicate, ita militie vel victorie regum atque ducum ad virtutem militant animos accedunt.
Page 16 - At illi pauperis invitation! gratanter inclinantes et hospitalitatis tugurium subeuntes: bene, inquiunt, nos advenisse gaudeatis et in nostro adventu bonorum copiam et de sobóle honorem et gloriam habeatis. ,,[2] De Pazt filio Chosischonis.
Page 188 - Zbigneo fratre suo colloquium aliud ordinavit,2 ubi simul ambo fratres in hec verba alter alteri coniuravit, quod alter scilicet non sine altero de pace vel bello cum hostibus conveniret, nec ullum fedus alter sine altero cum aliquibus communiret et quod alter alteri super hostes et in omnibus necessariis subveniret. Hiis itaque confirmatis, sub eodem iuramento diem et locum ubi cum exercitibus convenirent, indixerunt et sic a colloquio discesserunt.
Page 11 - Sed quia regio Polonorum ab itineribus peregrinorum est remota, et nisi transeuntibus in Rusiam pro mercimonio paucis nota, si breviter inde disseratur nulli videatur absurdum, et si pro parte describendo totum inducatur, nemo reputet onerosum.

Bibliographic information